

Epistola I ad Corinthos*
Caput 12: Versus 23
Inhonesta sunt.Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quae in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quae de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitae mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.